- PALLOR
- PALLORut omnes alii affectus humani, pro Numine olim cultus, Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 15. Unde Lactantius Firmianus Drvin. Institut. l. 1. c. 20. Pavorem Palloremque Tullus Hostilius figuravit et coluit: Quid de hoc dicam, nisi dignum fuisse, qui semper Deos, (sicut optari solet) praesentes haberet Ut mirum sit. non describi eius Aedem a Topographic Urbis, cum luculenta exstet Livii narratio l. 1. c. 27. Tullus Hostilius in re trepida duodecim vovit Salios, fanaque Pallori ac Pavori, equitem clarâ increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet. Sed non in Urbe, verum extra Urbis pomerium Pallori structam aedem loquitur Plut. in Cleomene: Isti autem Auctores tantum ea, quae in ipsis moenibus continentur, descripserunt. Et recte Pallorem communi cum Pavore fanô coluerunt, quia ex timore seu pavore nascitur Pallor: Antequam pallescamus, exsangues fimus, inquit Servius ad Aen. l. 2. v. 212.Diffugimus visu exsangues.Sive, ut idem loquitur, ad v. 20. Aen. l. 3. Pallor nascitur, cum se ad praecordia fugiens contrabit sanguis. M. Tullius de Fin. bon. et mal. l. 5. Quis est enim, aut quotusquisque, cui mors cum appropinquat,Non refugiat timido sanguen, atque exalbescat metu.Atque ita semper Poetae; alios citari nihil expedit, unicus satis erit Claudian. in. Ruffin. l. 2. v. 130.At procul exsanguis Rufinum perculit horror,Infectae Pallore genae.Idem l. de bello Gildonico, v. 342.— — ----- Semper pallebit Regia Bocchi.Nempe calamitatis metu venturae. Idem Panegyr. de 3. Honorii Consul. v. 51.—— —— Famulis Gangem pallescere miris.Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 12. ubi in Regione quinta urbis, ex Notitia Urb. et Sexto Ruffino Rosinus ponit Palloris vicum, in qua eadem Ruffus quoque Aediculam Palloris collocat. Cane et ove illum placari consuevisse, discas ex Alexandro Neapol. Genial. Dier. l. 1. c. 13. Rationem cultus Barthius indicat, Tribuerunt, inquiens, Pallori, ut affectuum Indici et divinae cuidam ostensioni adeo multa, ut pro Deo eum consecratum colerent, Animadversion. Papin. ad Theb. l. 10. v. 161. Egregium Numen, quod bibentibus etiam cuminum gignit. Ita ferunt Portii Latronis clari Rhetoris adsectatores similitudenem coloris studiis contracti imitatos: et paulo ante Iul. Vindicem adsertorem illum a Nerone libertatis, captatione testamenti, sic lenocinatum, Plin. l. 20. c. 14. Vide etiam supra, in voce Pallidi. Atque hinc Pallorii, Saliorum genus, de quibus diximus suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.